Corinthios Ii 7:3
Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. + 7.3 Ad commoriendum. Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
Cross References
1 Corinthians 4:14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. + 4.14 Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.
2 Corinthians 3:2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus:
2 Corinthians 7:12Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis + 7.12 Qui fecit injuriam. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.
2 Corinthians 12:15Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. + 12.15 Et superimpendar, etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.
Philippians 1:8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. + 1.8 Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.