Corinthios Ii 7:5
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores. + 7.5 Caro nostra. Dicit caro, quia in adversis anima quæ est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit. Foris. Hoc intelligitur de apertis inimicis, intus de falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
Cross References
Deuteronomy 32:25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] + 32.25 Foris. Corpus ignis æterni torquebit exustio, et mentem angustiæ magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur Isa. 56.. Juvenem. Nulli scilicet ætati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.
Isaiah 33:12Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinæ congregatæ igni comburentur.
Jeremiah 8:18Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens. + 8.18 Dolor meus. ID. Ex persona Domini hæc legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis.
Jeremiah 45:3Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
Acts 20:1Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
1 Corinthians 16:5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.