The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 7 › Corinthios Ii 7:7

Corinthios Ii 7:7

Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. + 7.7 Qua consolatus est in vobis. Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And not by his coming only, but by the consolation wherewith he was comforted in you, when he told us your earnest desire, your mourning, your fervent mind toward me; so that I rejoiced the more.

In Context

6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.

8Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, + 7.8 Et si prius pœniteret. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Videns. Quasi dicat, non me pœnitet, sed gaudeo. Videns quod, id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me pœnituit.

Read all of Corinthios Ii 7

Cross References

Psalms 6:1In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. + 6.1 Octava est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo pœnitet. AUG. Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat. 1

Psalms 31:9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. + 31.9 Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judæus piger ad credendum. CASS. Equus, sine discretione sessorum; mulus, quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. 1

Psalms 51:1In finem. Intellectus David, + 51.1 In finem pro, etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. 1

Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1

Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.

Matthew 26:75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. + 26.75 Recordatus est. In alio Evangelio dicitur, Respexit Dominus Petrum Luc. 22., et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Et egressus. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hæsitare permissus est ut in Ecclesiæ principe remedium pœnitentiæ conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 7:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 7:6Corinthios Ii 7Corinthios Ii 7:8 →