Corinthios Ii 7:8
Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, + 7.8 Et si prius pœniteret. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Videns. Quasi dicat, non me pœnitet, sed gaudeo. Videns quod, id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me pœnituit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 20:7[Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me. + 20.7 Seduxisti me, Domine. ID. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat. Factus sum in derisum. ID. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus æstimabat quod statim non venerat, non esse venturum.
Matthew 26:21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. + 26.21 Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.
John 16:6sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
2 Corinthians 2:2Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? + 2.2 Si enim ego contristo. Corrigendo, increpando quocunque modo, vel per epistolam vel præsentiam.
2 Corinthians 7:11Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. + 7.11 Ecce enim. Tristitia secundum Deum facit pœnitere in salutem: quia quæ ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Quantam in vobis. Qui pœnitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. Exhibuistis, etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos, a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.
Revelation 3:19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.