Corinthios Ii 7:9
nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. + 7.9 Contristati estis. Non cum ira quæ pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 7:3Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.
Luke 15:7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. + 15.7 Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.
Luke 15:17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! + 15.17 Quanti mercenarii. Qui futuræ mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernæ gratiæ reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.
Acts 20:21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
2 Corinthians 2:16aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? + 2.16 Odor mortis. Ut de nostra prædicatione procedat mors, inde ruentibus in æternam damnationem.