Corinthios Ii 8:1
Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: + 8.1 Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Moreover, brethren, we do you to wit of the grace of God bestowed on the churches of Macedonia;
In Context
Cross References
Acts 11:23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.
Romans 15:26Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. + 15.26 Probaverunt enim. Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. In pauperes. Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus.
2 Corinthians 8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.
2 Corinthians 9:4ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. + 9.4 Erubescamus. Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.
2 Corinthians 11:9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
Colossians 1:29in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.