The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 8 › Corinthios Ii 8:10

Corinthios Ii 8:10

Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: + 8.10 Sed et velle. Quasi dicat: Vestrorum quidam voluerant, quidam autem cœperant: nunc vero utrique perficiant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And herein I give my advice: for this is expedient for you, who have begun before, not only to do, but also to be forward a year ago.

In Context

9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.

11nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.

Read all of Corinthios Ii 8

Cross References

Matthew 10:42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. + 10.42 Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.

John 16:7Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. + 16.7 Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.

1 Corinthians 6:12Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. + 6.12 Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.

1 Corinthians 7:40Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. + 7.40 Beatior, etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. Puto autem. Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: Vel, Putas inveniet fidem in terra? verbo dubitationis infidelitatem arguit.

1 Corinthians 16:2Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. + 16.2 Per, etc. Id est Dominica die. Quia una dies sabbati vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocatur apud Judæos dies iste, quem Christiani Dominicum appellamus.

2 Corinthians 9:2Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos. + 9.2 Et vestra æmulatio. Æmulatione Corinthiorum aliæ Ecclesiæ (dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonæ voluntatis fuisse effectos) incitatæ sunt ad bonum opus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 8:9Corinthios Ii 8Corinthios Ii 8:11 →