Corinthios Ii 8:12
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 35:5Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, + 35.5 Separate. ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis. ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs. ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.
Exodus 35:24argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
1 Chronicles 29:3et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam.
Proverbs 19:22Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. + 19.22 Melior est pauper. Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quæ gessit.
Matthew 25:22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. + 25.22 Qui duo talenta acceperat. Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera præsentis vitæ futuræ beatitudinis typos intellexit.
Mark 14:7semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. + 14.7 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.