Corinthios Ii 8:18
Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: + 8.18 Misimus autem. Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And we have sent with him the brother, whose praise is in the gospel throughout all the churches;
In Context
Cross References
1 Corinthians 7:17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. + 7.17 Divisit Dominus. Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.
2 Corinthians 8:19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: + 8.19 In hanc gratiam. Id est prædicationem gentium cui destinatus sum, et volo.
2 Corinthians 12:18Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?