Corinthios Ii 8:20
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. + 8.20 Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Avoiding this, that no man should blame us in this abundance which is administered by us:
In Context
Cross References
Romans 14:16Non ergo blasphemetur bonum nostrum. + 14.16 Non ergo blasphemetur bonum. Quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum obfuscatur, et incipit bonum ejus blasphemari per malum. Unde Ezechiel: Justitia justi non proficiet ei, si erraverit Ezech. 33.. Non ergo blasphemetur bonum. Bona in se comestio blasphemabilis est dum aliis nocet: et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei esca.
2 Corinthians 11:12Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
1 Thessalonians 5:22Ab omni specie mala abstinete vos.