The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 8 › Corinthios Ii 8:7

Corinthios Ii 8:7

Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore, as ye abound in every thing, in faith, and utterance, and knowledge, and in all diligence, and in your love to us, see that ye abound in this grace also.

In Context

6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.

8Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. + 8.8 Non quasi imperans, etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, non quasi imperans. Id est non quasi pœnitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii.

Read all of Corinthios Ii 8

Cross References

Romans 15:14Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. + 15.14 Certus sum. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Repleti omni sapientia. Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.

1 Corinthians 4:7Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? + 4.7 Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

1 Corinthians 12:13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. + 12.13 Etenim. Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu: quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.

1 Corinthians 13:8Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. + 13.8 Charitas. Item in hoc est dignior quia nec in hoc sæculo, nec in futuro finitur, etsi quædam opera ejus cessent. Nunquam excidit. Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?

2 Corinthians 7:7Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. + 7.7 Qua consolatus est in vobis. Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum.

2 Corinthians 9:8Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, + 9.8 Abundare, etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quæritur de quanto, sed quo animo detur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 8:6Corinthios Ii 8Corinthios Ii 8:8 →