Corinthios Ii 8:9
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 62:1[Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. + 62.1 Propter Sion. HIER. Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus quæ mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, Propter Sion non tacebo, quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur. Lampas accendatur. Lampas Græce, flamma Latine, unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.
Matthew 8:20Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. + 8.20 Vulpes foveas habent. Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet, etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Luke 2:7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. + 2.7 Pannis eum involvit. Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostræ ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus.
Luke 9:58Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. + 9.58 Vulpes foveas habent. ID. Vulpes animal fallax, insidiis intentum, rapinas fraudis exercens, etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis: ita hæreticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit.