Corinthios Ii 9:10
Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ: + 9.10 Incrementa frugum. Justitia est sanctitas, et bona vita: et inde fruges, id est, æterna remuneratio. Incrementa eleemosynæ: pro quibus et hic virtutes, et in futuro gloria augebitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 47:19Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
Proverbs 11:18Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
Isaiah 55:10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: + 55.10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies
Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.
Ephesians 5:9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: + 5.9 Fructus enim, etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia, etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate. Id est, justa et vera convenienter loquamini.
Philippians 4:17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. + 4.17 Non quia quæro. Datum est res ipsa quæ datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit justum vel prophetam, sed addidit: in nomine justi vel prophetæ. Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetæ hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Sed fructum. Id est bonam et rectam voluntatem bonæ operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suæ necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.