The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 9 › Corinthios Ii 9:4

Corinthios Ii 9:4

ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. + 9.4 Erubescamus. Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lest haply if they of Macedonia come with me, and find you unprepared, we (that we say not, ye) should be ashamed in this same confident boasting.

In Context

3Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis:

5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.

Read all of Corinthios Ii 9

Cross References

Romans 15:26Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. + 15.26 Probaverunt enim. Ad hujusmodi opera Romanos invitat, quia qui per misericordiam Dei vivit, pius debet esse confratri. In pauperes. Hi totos se dederunt divinis obsequiis, nihil mundanum curantes, exemplum bonæ conversationis daban fidelibus.

2 Corinthians 8:24Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. + 8.24 Ostensionem. Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.

2 Corinthians 11:17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. + 11.17 Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 9:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 9:3Corinthios Ii 9Corinthios Ii 9:5 →