The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 9 › Corinthios Ii 9:6

Corinthios Ii 9:6

Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. + 9.6 Qui parce seminat. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But this I say, He which soweth sparingly shall reap also sparingly; and he which soweth bountifully shall reap also bountifully.

In Context

5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.

7Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. + 9.7 Non ex tristitia. Qui invitus dat propter præsentem pudorem, non habet mercedem. Hilarem enim datorem, qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.

Read all of Corinthios Ii 9

Cross References

Psalms 41:1In finem. Intellectus filiis Core. + 41.1 In fine intellectus. CASS. Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. 1

Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

Proverbs 22:9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.

Ecclesiastes 11:6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.] + 11.6 Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.

Luke 19:16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. + 19.16 Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

1 Corinthians 1:12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. + 1.12 Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 9:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 9:5Corinthios Ii 9Corinthios Ii 9:7 →