Corinthios Ii 9:8
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, + 9.8 Abundare, etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quæritur de quanto, sed quo animo detur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 25:9Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
Proverbs 3:9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: + 3.9 Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Haggai 2:8Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
Acts 9:36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. + 9.36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.
2 Corinthians 8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.