Ii Regum 1:11
Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:41Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
1 Samuel 22:17Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.
Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
Luke 22:63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. + 22.63 Illudebant, etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Isræl. Et item: Dedi maxillam meam alapis. Sed qui tunc cædebatur colaphis Judæorum, nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino Joan. 8.. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.
Acts 4:16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.