Ii Regum 1:12
Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 1:9Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas. + 1.9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros. RAB. Quinquagenarius, confessio pœnitentiæ est, qua declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem pœnitentiæ, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiæ sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.