Ii Regum 1:14
Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 26:21Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
2 Kings 1:10Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
Psalms 72:14et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. + 72.14 Et castigatio. Alias et index meus in matutino. CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad cœlos transtulit. 1
Proverbs 6:26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.