Ii Regum 1:2
Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. + 1.2 RAB. Ceciditque Ochozias. Domus Ochoziæ est Synagoga, quæ legalibus præceptis quasi cancellis cœnaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, ægritudinem nimiam incurrit, ita et Judæus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei præsidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina prædicitur. Ochozias Judæorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: Miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent Jesum, etc. Joan. 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
Cross References
Judges 5:28Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
1 Samuel 5:10Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum.
1 Kings 14:3Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
1 Kings 22:40Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
2 Kings 1:6At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
2 Kings 8:7Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. + 8.7 Benedab, rex Syriæ, etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.