The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 10 › Ii Regum 10:16

Ii Regum 10:16

dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Come with me, and see my zeal for the LORD. So they made him ride in his chariot.

In Context

15Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: + 10.15 Estne cor tuum, etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate præditi, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.

17duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.

Read all of Ii Regum 10

Cross References

Numbers 24:13Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? + 24.13 Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.

1 Kings 19:14Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. + 19.14 Ego solus, etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.

2 Kings 9:7et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.

Proverbs 27:2Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

Matthew 6:2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.2 Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.

Romans 10:2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. + 10.2 Testimonium enim perhibeo illis quod. AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam. Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 10:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 10:15Ii Regum 10Ii Regum 10:17 →