Ii Regum 10:3
eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:14Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: + 17.14 Cum ingressus fueris terram, etc. AUG., quæst. 26. Quæri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris: intelligendum est, non debebis. Constituam super. Habitatores terræ constituunt sibi regem contra Dei sententiam.
1 Samuel 11:15Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
2 Samuel 2:12Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. + 2.12 Egressus. RAB. Hunc locum Josephus ita exponit, etc., usque ad hic persequebatur Abner in neutram partem declinans.
1 Kings 12:20Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël: nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.