Ii Regum 10:4
Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 9:24Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
Job 41:8Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
Jeremiah 49:19Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? + 49.19 Ecce quasi leo. ID. Sicut Dominus castigavit superbiam Judæorum, quos per Jordanem, etc., usque ad sed leo sævissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet.
Luke 14:31Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? + 14.31 Aut quis, etc. Post similitudinem de turre ædificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem præcedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Si possit. Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quæ exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum præparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostræ insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus præmittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum.