Ii Regum 11:1
Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. + 11.1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
2 Kings 8:26Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
2 Kings 12:1Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. + 12.1 RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quæ a prætereuntibus justis scientiæ spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
2 Chronicles 22:10siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. + 22.10 Si quidem Athalia, etc. Athalia quæ semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogæ, quæ per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili odio sæviens, quæ aliquando regnare videbatur cum legis cæremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate quæ interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiæ in qua sunt veræ deliciæ servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem sævientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadæ pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui Matth. 17.. Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.
Jeremiah 41:1Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.
Matthew 2:16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. + 2.16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.