The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 11 › Ii Regum 11:16

Ii Regum 11:16

Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they laid hands on her; and she went by the way by the which the horses came into the king’s house: and there was she slain.

In Context

15Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.

17Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. + 11.17 Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.

Read all of Ii Regum 11

Cross References

Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.

2 Chronicles 23:15et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.

Matthew 7:2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. + 7.2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.

Revelation 16:5Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: + 16.5 Audivi. Id est intellexi ipsos prædicatores qui hanc vindictam facient, non sibi sed Domino attribuentes et juste fieri confirmantes. Qui es et qui eras. Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 11:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 11:15Ii Regum 11Ii Regum 11:17 →