Ii Regum 11:17
Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. + 11.17 Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:1Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. + 29.1 Hæc sunt verba, etc. AUG., quæst. 49 in Deut. LXX: Hæc sunt verba testamenti, etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Nœ.
1 Samuel 10:25Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
2 Kings 11:4Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: + 11.4 Anno autem septimo misit Joiada pontifex, etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
1 Chronicles 11:3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. + 11.3 Majores. RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2..
2 Chronicles 23:16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. + 23.16 Pepigit autem Joiada fœdus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.
2 Chronicles 34:31et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.