The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 11 › Ii Regum 11:4

Ii Regum 11:4

Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: + 11.4 Anno autem septimo misit Joiada pontifex, etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginæ, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the seventh year Jehoiada sent and fetched the rulers over hundreds, with the captains and the guard, and brought them to him into the house of the LORD, and made a covenant with them, and took an oath of them in the house of the LORD, and shewed them the king’s son.

In Context

3Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.

5et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:

Read all of Ii Regum 11

Cross References

Genesis 50:25mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. + 50.25 Conditus aromatibus. STRAB. Felix est anima quæ, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitæ reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinæ contemplationis, cujus adoptio perfecta est lætitia; unde psal. 15: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.

1 Samuel 18:3Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.

2 Samuel 8:18Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.

1 Kings 18:10Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.

2 Kings 11:17Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. + 11.17 Pepigit igitur Joiada fœdus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit fœdus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.

2 Kings 12:7Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. + 12.7 Ad instaurationem templi reddite eam, etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 11:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 11:3Ii Regum 11Ii Regum 11:5 →