Ii Regum 12:1
Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. + 12.1 RAB. Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quæ a prætereuntibus justis scientiæ spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel prædicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.
Cross References
2 Kings 11:1Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. + 11.1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.
2 Kings 13:1Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis.
1 Chronicles 3:11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: