bible.software › Ii Regum › Ii Regum 12 › Ii Regum 12:14
Ii Regum 12:14
Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they gave that to the workmen, and repaired therewith the house of the LORD.
In Context
13Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini. + 12.13 Verumtamen non fiebant. ID. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in ædificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiæ plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei. Non fiebant. In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quæ offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniæ, quæ et in aliis donationibus fuerat collata. Et fuscinulæ, etc. RAB. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quæ nostræ humilitati revelare dignatus est, sunt alia quæ nostræ capacitatis mensuram transcendunt. Thuribula. ID. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 140.. Tubæ omne vas, etc. ID. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicæ prædicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam Isa. 58..
15et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. + 12.15 Et non fiebat ratio iis omnibus, etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.
Read all of Ii Regum 12
Cross References
2 Chronicles 34:10tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent.
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 12:14