The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 12 › Ii Regum 12:16

Ii Regum 12:16

Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. + 12.16 Pecuniam vero pro delicto, etc. ID. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et pœnitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et lepræ maculam dijudicare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The trespass money and sin money was not brought into the house of the LORD: it was the priests’.

In Context

15et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. + 12.15 Et non fiebat ratio iis omnibus, etc. ID. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.

17Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.

Read all of Ii Regum 12

Cross References

Leviticus 4:24Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, + 4.24 Ponet manum, etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: Cumque immolaverit, etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini. Ubi solet mactari, etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera.

Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.

Numbers 5:8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. + 5.8 Exceptio ariete. Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suæ reconciliat Job 15.: ideo illi munera nostra offerimus, quo intercedente veniam mereamur.

Numbers 18:19Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. + 18.19 Pactum salis. RAB. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quæ ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: Quidquid obtuleris sacrificii sale condies, etc. Levit. 2.. Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et prædicatoribus divinæ legis, non sæcularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus sæculi I Cor. 2.. De qua apostolis dicitur: Vos estis sal terræ Matth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Sapientia enim hujus mundi inimica est Deo Rom. 8..

Hosea 4:8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 12:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 12:15Ii Regum 12Ii Regum 12:17 →