Ii Regum 12:5
accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. + 12.5 Sartatecta. ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 27:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. + 27.2 Homo qui. ISICH. Plena sunt hæc verba prudentia: quæ oporteat agi, vel minime, superius præcepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque ætatum describit. Animam. ISICH. Aquila et Theodotio, admirabile. Symmachus, si se separaverit. LXX: honorem animæ suæ. A vigesimo. ID. Quando pubes, fortis, etc., usque ad de qua dicitur: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est Matth. 5.. Siclos. ISICH. Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum I Tim. 5..
1 Kings 11:27Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. + 11.27 Voraginem. Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere præcipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coæquare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super ædificia propugnaculorum, quæ faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiæ super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetæ suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quærebat eum interficere. Erat autem. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum præfectum. Tolle tibi. RAB. Decem tribus a domo David separatæ sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.
2 Kings 22:4Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo:
1 Chronicles 29:6Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
2 Chronicles 24:5Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.
Isaiah 58:12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.