Ii Regum 12:6
Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. + 12.6 Igitur usque. ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 29:34Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
Malachi 1:10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
1 Peter 5:2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: + 5.2 Non coacte. Nolite prædicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum, id est tantum intuitu supernæ mercedis.