bible.software › Ii Regum › Ii Regum 12 › Ii Regum 12:8
Ii Regum 12:8
Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the priests consented to receive no more money of the people, neither to repair the breaches of the house.
In Context
7Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. + 12.7 Ad instaurationem templi reddite eam, etc. ID. Dominus evangelicis doctoribus ait: Prædicate Evangelium omni creaturæ, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date Marc. 16..
9Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini. + 12.9 Et tulit. ID. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad cœlos paravit. Et posuit. ID. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad æternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quæ defertur ad templum, cum prædicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.
Read all of Ii Regum 12
Cross References
2 Kings 22:4Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo:
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 12:8