The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 14 › Ii Regum 14:25

Ii Regum 14:25

Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. + 14.25 Ipse restituit terminos Isræl, etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. Quæ est in, etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He restored the coast of Israel from the entering of Hamath unto the sea of the plain, according to the word of the LORD God of Israel, which he spake by the hand of his servant Jonah, the son of Amittai, the prophet, which was of Gath-hepher.

In Context

24Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

26Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.

Read all of Ii Regum 14

Cross References

Numbers 13:21humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

Numbers 34:8a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:

Joshua 19:13Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.

2 Kings 10:32In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël,

Ezekiel 47:16Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quæ est juxta terminum Auran.

Jonah 1:1Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 14:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 14:24Ii Regum 14Ii Regum 14:26 →