bible.software › Ii Regum › Ii Regum 14 › Ii Regum 14:26
Ii Regum 14:26
Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the LORD saw the affliction of Israel, that it was very bitter: for there was not any shut up, nor any left, nor any helper for Israel.
In Context
25Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. + 14.25 Ipse restituit terminos Isræl, etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. Quæ est in, etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.
27Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
Read all of Ii Regum 14
Cross References
Exodus 3:9Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
Judges 10:16Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
1 Kings 21:21Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
2 Kings 13:23et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.
Psalms 107:12nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? + 107.12 Repulisti nos, et non exibis. ID. Pluraliter dicit nos, quia hic Christus cum membris patitur supra, singulariter dicendo, deducet me. Horum omnium expositiones require in nono psalmo. 1
Ezekiel 22:30Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 14:26