The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 14 › Ii Regum 14:7

Ii Regum 14:7

Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. + 14.7 In valle. ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel cœno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. Petram. ID. Petra civitas est Arabiæ nobilis in terra Edom, quæ in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. Jectehel. RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur cœtus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut præsentis videretur memoriæ, quod hanc vel cœtus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He slew of Edom in the valley of salt ten thousand, and took Selah by war, and called the name of it Joktheel unto this day.

In Context

6filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.

8Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos.

Read all of Ii Regum 14

Cross References

Joshua 15:38Delean et Masepha et Jecthel,

2 Samuel 8:14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.

2 Kings 8:21Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua.

2 Chronicles 25:11Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia: + 25.11 In vallem Salinarum, etc. RAB. Ubi sal fiebat, vel fæno salsuginis, ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi et Joab duodecim millia Idumœorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit.

Isaiah 16:1[Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. + 16.1 Emitte agnum. HIER. Idcirco prophetæ vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. Petra deserti. ID. Ruth scilicet, quia juxta præceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. Ad montem filiæ Sion. Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quæ est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime prædicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 14:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 14:6Ii Regum 14Ii Regum 14:8 →