Ii Regum 15:20
Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 2:1Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
2 Kings 15:29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
2 Kings 18:14Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.