Ii Regum 15:5
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
Cross References
Numbers 12:10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, + 12.10 Nubes quoque recessit. ID. Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. Cumque respexisset. ORIG., ubi supra. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa. Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectæ nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, etc. Gal. 4.
Deuteronomy 24:8Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. + 24.8 Plagam lepræ. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziæ qui sacerdotium usurpavit.
2 Samuel 8:15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
2 Kings 5:27Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
2 Kings 15:32Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.