The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 16 › Ii Regum 16:17

Ii Regum 16:17

Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And king Ahaz cut off the borders of the bases, and removed the laver from off them; and took down the sea from off the brasen oxen that were under it, and put it upon a pavement of stones.

In Context

16Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.

18Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. + 16.18 Musach quoque. RAB. Est ædificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. Musach quoque, etc. RAB. Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.

Read all of Ii Regum 16

Cross References

1 Kings 7:23Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. + 7.23 A labio usque ad labium. Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine sæculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiæ coronam. Quinque cubitorum. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud. Disciplina cœlestium præceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccl. 4., quia observatio mandatorum quæ in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernæ retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Hæc triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis. Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Nœ latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe cœlestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura. Cum prædictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura hæc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialæ expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quæ aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quæ nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis sæculi Cain ob malitiam invidiæ damnatus, Abel justitiæ merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiæ perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito hæres divinæ promissionis effectus, cætera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judæa pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quæ in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari æneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis cœlestibus obedire, et tota intentione ad superna præmia suspensos prospexerint, imitari contendant.

2 Chronicles 4:14Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:

2 Chronicles 29:19cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 16:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 16:16Ii Regum 16Ii Regum 16:18 →