Ii Regum 16:3
sed ambulavit in via regum Israël: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël. + 16.3 Consecravit. RAB. Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amœnissimus, ubi solebant sacrificare dæmonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt æterna damnatione punientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 20:2Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Deuteronomy 18:10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, + 18.10 Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.
1 Kings 14:24sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
1 Kings 21:25Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
2 Kings 8:18Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini.
2 Kings 17:16Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,