Ii Regum 17:12
Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For they served idols, whereof the LORD had said unto them, Ye shall not do this thing.
In Context
Cross References
Exodus 20:3Non habebis deos alienos coram me. + 20.3 Non habebis deos alienos, etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii præter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..
Leviticus 26:1Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. + 26.1 Non facietis. Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. Sculptile. ISICH. In ædificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. Nec insignem. ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.
Deuteronomy 4:23Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit: + 4.23 Sculptam similitudinem. AUG., q. 7. Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago.
Deuteronomy 12:4Non facietis ita Domino Deo vestro:
2 Kings 17:40Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.