Ii Regum 17:24
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 8:65Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. + 8.65 Festivitatem. RAB. ubi supra. In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur. ID., ibid. Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Isræl, etc., usque ad quæ in Christo Pater contulit Christianis. Ab introitu. RAB., ibid. Per introitum Emath septentrionalem Judææ plagam, per rivum sive torrentem Ægypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriæ est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.
2 Kings 17:30Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthæi fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
2 Kings 18:31Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,
2 Kings 19:13ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?
Ezra 4:2et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. + 4.2 Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.