bible.software › Ii Regum › Ii Regum 17 › Ii Regum 17:28
Ii Regum 17:28
Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then one of the priests whom they had carried away from Samaria came and dwelt in Bethel, and taught them how they should fear the LORD.
In Context
27Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terræ. + 17.27 Adduxistis. RAB. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur Sion.
29Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat. + 17.29 Et unaquæque. ID. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judæa qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum ædificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevæi in Judæa condiderunt. ID. Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hæ gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: Et unaquæque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententiæ subjunctum est: Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth; id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathæorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevæorum.
Read all of Ii Regum 17
Cross References
1 Kings 12:29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
Isaiah 29:13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, + 29.13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 17:28