The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 17 › Ii Regum 17:29

Ii Regum 17:29

Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat. + 17.29 Et unaquæque. ID. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judæa qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum ædificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevæi in Judæa condiderunt. ID. Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hæ gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: Et unaquæque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententiæ subjunctum est: Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth; id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathæorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevæorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Howbeit every nation made gods of their own, and put them in the houses of the high places which the Samaritans had made, every nation in their cities wherein they dwelt.

In Context

28Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.

30Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthæi fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.

Read all of Ii Regum 17

Cross References

1 Kings 12:31Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.

Psalms 115:4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 1

Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Hosea 8:5Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?

Romans 1:23Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. + 1.23 Et mutaverunt. AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. In similitudinem imaginis. Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. Hominis et volucrum, etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 17:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 17:28Ii Regum 17Ii Regum 17:30 →