Ii Regum 17:33
Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. + 17.33 Et cum. RAB. ex Euch. Habent hæretici quædam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:41Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.
Zephaniah 1:5et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
Luke 16:13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 16.13 Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur.