Ii Regum 17:37
Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
Cross References
Leviticus 19:37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Deuteronomy 5:22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
Deuteronomy 5:33sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.
Deuteronomy 31:9Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.
Judges 6:10Et dixi: Ego Dominus Deus vester: ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
Nehemiah 9:13Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona: