The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 17 › Ii Regum 17:7

Ii Regum 17:7

Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For so it was, that the children of Israel had sinned against the LORD their God, which had brought them up out of the land of Egypt, from under the hand of Pharaoh king of Egypt, and had feared other gods,

In Context

6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.

8Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.

Read all of Ii Regum 17

Cross References

Exodus 14:15Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur. + 14.15 Quid clamas ad me? etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.

Deuteronomy 31:16Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.

Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.

Judges 2:14Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis, + 2.14 Iratusque Dominus. ORIG., hom. 2 in Jud. Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo tradamur.

1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.

2 Kings 16:2Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 17:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 17:6Ii Regum 17Ii Regum 17:8 →