The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 18 › Ii Regum 18:11

Ii Regum 18:11

et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king of Assyria did carry away Israel unto Assyria, and put them in Halah and in Habor by the river of Gozan, and in the cities of the Medes:

In Context

10et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria:

12quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.

Read all of Ii Regum 18

Cross References

2 Kings 15:29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.

2 Kings 19:11Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?

1 Chronicles 5:26Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. + 5.26 Et suscitavit. Notandum est quod in Regum dicitur Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Isræl accepisse mille talenta argenti IV Reg. 15., ut esset ei auxilio et firmaret regnum ejus, non quod eum transtulerit in Assyrios, sed quod Teglathphalnasar rex Assur in diebus Phacee regis Isræl cepit Ahion, et Abel domum Maacha, et Ianœ et Cedes et Asor et Galaad et Galilæam et universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum Osee filium Ela regem Isræl obsidendo tribus annis Samariam cepit, et transtulit Isræl in Assyrios et posuit eos in Ahila et in Abor, juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum. Unde quæritur: quomodo in Paralipomenis dicamus Phul et Theglathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Ahilam et Abor et Aram et fluvium Gozan; cum Malachim narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Isræl in Assyrios, et posuit in locis supradictis? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia cœperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim prætermittit. Autumant Hebræi esse Rages civitatem Medorum.

Isaiah 7:8sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; + 7.8 Adhuc sexaginta, etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriæ imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliæ. Sexaginta quinque anni. A vicesimo sexto anno regni Oziæ, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductæ, cessarunt esse populus.

Isaiah 9:9Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes:

Isaiah 10:11Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 18:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 18:10Ii Regum 18Ii Regum 18:12 →