Ii Regum 18:17
Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis. + 18.17 Rabsacen. RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 20:20Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
2 Chronicles 32:9Quæ postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens:
Isaiah 20:1In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: + 20.1 In anno. ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno. Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.
Isaiah 36:2Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.