The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 18 › Ii Regum 18:23

Ii Regum 18:23

Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. + 18.23 Dabo vobis. ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus præcepit ne rex Isræl equos et uxores sibi multiplicaret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now therefore, I pray thee, give pledges to my lord the king of Assyria, and I will deliver thee two thousand horses, if thou be able on thy part to set riders upon them.

In Context

22Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? + 18.22 In Domino. RAB. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.

24Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?

Read all of Ii Regum 18

Cross References

1 Samuel 17:44dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.

1 Kings 20:18Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut prælientur, vivos eos capite.

Psalms 123:3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, + 123.3 Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitæ dulcedinem præferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. Virgam peccatorum. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit hædos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, hædos a sinistris. Sortem. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et hæreditas Dei. 1

Isaiah 36:8Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum: + 36.8 Nec poteris. Non ex imbecillitate, sed præceptorum Domini observatione, qui per Moysen de rege Isræl præcepit, dicens: Non multiplicabis tibi equos, et currus, nec uxores plurimas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 18:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 18:22Ii Regum 18Ii Regum 18:24 →